Francesco Petrarca: Le Familiari, Edizione critica per cura di
Vittorio Rossi, Firenze, G. C. Sansoni, 1933.
Fracisci Petrarce Familiarium Rerum Libri, Liber Quartus.
1.
Ad D y o n i s i u m d e B u r g o S a n c t i S e p u l c r i
ordinis sancti Augustini et sacre pagine professorem, de
curis propriis.
Altissimum regionis huius montem, quem non immerito
Ventosum vocant, hodierno die, sola videndi insignem loci 5
altitudinem cupiditate ductus, ascendi. Multis iter hoc annis
in animo fuerat; ab infantia enim his in locis, ut nosti, fato
res hominum versante, versatus sum; mons autem hic late
undique conspectus, fere semper in oculis est. Cepit impetus
tandem aliquando facere quod quotidie faciebam, precipue 10
postquam relegenti pridie res romanas apud Livium forte
ille michi locus occurrerat, ubi Philippus Macedonum rex
- is qui cum populo Romano bellum gessit - Hemum mon-
tem thesalicum conscendit, e cuius vertice duo maria videri,
Adriaticum et Euxinum, fame crediderat,vere ne an falso 15
satis comperti nichil habeo, quod et mons a nostro orbe se-
motus et scriptorum dissensio dubiam rem facit. Ne enim
cuntos evolvam, Pomponius Mela cosmographus sic esse ni-
chil hesitans refert; Titus Livius falsam famam opinatur;
michi si tam prompta montis illius experientia esset quam 20
huius fuit, diu dubium esse non sinerem. Ceterum, ut illo
omisso, ad hunc montem veniam, excusabile visum est in
iuvene privato quod in rege sene non carpitur. Sed de sotio
P. 154.
cogitanti, mirum dictu, vix amicorum quisquam omni ex
parte ydoneus videbatur: adeo etiam inter caros exactissima 25
illa voluntatum omnium morumque concordia rara est. Hic
segnior, ille vigilantior; hic tardior, ille celerior; hic mestior,
ille letior; denique hic stultior, prudentior ille quam vellem;
huius silentium, illius procacitas; huius pondus ac pinguedo,
illius macies atque imbecillitas terrebat; huius frigida in- 30
curiositas, illius ardens occupatio dehortabatur; que, quan-
quam gravia, tolerantur domi - omnia enim suffert caritas et
nullum pondus recusat amicitia -; verum hec eadem fiunt
in itinere graviora. Itaque delicatus animus honesteque de-
lectationis appetens circumspiciensque librabat singula sine 35
ulla quidem amicitie lesione, tacitusque quicquid proposito
itineri previdebat molestum fieri posse, damnabat. Quid pu-
tas? tandem ad domestica vertor auxilia, germanoque meo
unico, minori natu, quem probe nosti, rem aperio. Nil po-
terat letius audire, gratulatus quod apud me amici simul 40
ac fratris teneat locum.
Statuta die digressi domo, Malausanam venimus ad vespe-
ram; locus est in radicibus montis, versus in boream. Illic
unum diem morati, hodie tandem cum singulis famulis mon-
tem ascendimus non sine multa difficultate: est enim prerupta 45
et pene inaccessibilis saxose telluris moles; sed bene a poeta
dictum est:
labor omnia vincit
Improbus.
Dies longa, blandus aer, animorum vigor, corporum robur 50
ac dexteritas et sique sunt eiusmodi, euntibus aderant; sola
nobis obstabat natura loci. Pastorem exacte etatis inter con-
vexa montis invenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis
verbis enisus est, dicens se ante annos quinquaginta eodem
iuvenilis ardoris impetu supremum in verticem ascendisse, 55
nichilque inde retulisse preter penitentiam et laborem, cor-
pusque et amictum lacerum saxis ac vepribus, nec unquam
aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos quen-
P.155.
aquam ausum esse similia. Hec illo vociferante, nobis, ut
sunt animi iuvenum monitoribus increduli, crescebat ex pro- 60
hibitione cupiditas. Itaque senex, ubi animadvertit se ne-
quicquam niti, aliquantulum progressus inter rupes, arduum
callem digito nobis ostendit, multa monens multaque iam
digressis a tergo ingeminans. Dimisso penes illum siquid ve-
stium aut rei cuiuspiam impediment esset, soli duntaxat 65
ascensui accingimur alacresque conscendimus. Sed, ut fere
fit, ingentem conatum velox fatigatio subsequitur; non po-
cul inde igitur quadam in rupe subsistimus. Inde iterum di-
gressi provehimur, sed lentius: et presertim ego montanum
iter gressu iam modestiore carpebam, et frater compendiaria 70
quidem via per ipsius iuga montis ad altiora tendebat; ego
mollior ad ima vergebam, revocantique et iter rectius de-
signanti respondebam sperare me alterius lateris faciliorem
aditum, nec horrere longiorem viam per quam planius ince-
derem. Hanc excusationem ignavie pretendebam, aliisque iam 75
excelsa tenentibus, per valles errabam, cum nichilo mitior
aliunde pateret accesus, sed et via cresceret et inutilis la-
bor ingravesceret. Interea, cum iam tedio confectum perplexi
pigeret erroris, penitus alta petere disposui, cumque operien-
tem fratrem et longo refectum accubitu fessus et anxius at- 80
tigissem, aliquandiu equis passibus incessimus. Vixdum col-
lem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus,
iterum ad inferiora deicior, atque iterum peragratis vallibus
dum viarum facilem longitudinem sector, in longam diffi-
cultatem incido. Differebam nempe ascendendi molestiam, 85
sed ingenio humano rerum natura non tollitur, nec fieri po-
rest ut corporem aliquid ad alta descendendo perveniat.
Quid multa? non sine fratris risu, hoc indignanti michi ter
aut amplius intra paucas horas contigit. Sic sepe delusus
quadam in valle consedi. Illic a corporeis ad incorporea volu- 90
cri cogitatione transiliens, his aut talibus me ipsum compel-
labam verbis: 'Quod totiens hodie in ascensu montis huius
expertus es, id scito et tibi accidere et multis, accendentibus
ad beatam vitam; sed idcirco tam facile ab hominibus non
P.156.
perpendi, quod corporis motus in aperto sunt, animorum 95
vero invisibiles et occulti. Equidem vita, quam beatam di-
cimus, celso loco sita est; arcta, ut aiunt, ad illam ducit
v i a. Multi quoque colles intereminent et de virtute in vir-
tutem preclaris gradibus ambulandum est; in summo finis
est omnium et vie terminus ad quem peregrinatio nostra 100
disponitur. Eo pervenire volunt omnes, ut ait Naso,
Velle parum est; ut re potiaris, oportet.
Tu certe - nisi, ut in multis, in hoc quoque te fallis - non
solum vis sed etiam cupis. Quid ergo te retinet? nimirum
nichil aliud, nisi per terrenas et infimas voluptates planior 105
et ut prima fronte videtur, expeditior via; verumtamen, ubi
multum erraveris, aut sub pondere male dilati laboris ad
ipsius te beate vite culmen oportet ascendere aut in conval-
libus peccatorum tuorum segnem procumbere; et si - quod
omninari horreo - ibi te tenebre et umbra mortis inve- 110
nerint, eternam noctem in perpetuis cruciatibus agere'. Hec
michi cogitatio incredibile dictu est quantum ad ea que re-
stabant et animum et corpus erexerit. Atque utinam vel sic
animo peragam iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, si-
cut, superatis tandem difficultatibus, hodierum iter corporeis 115
pedibus peregi! Ac nescio annon longe facilius esse debeat
quod per ipsum animum agilem et immortalem sine ullo
locali motu in ictu trepidantis oculi fieri potest, quam quod
successu temporis per moribundi et caduci corporis obse-
quium ac sub gravi membrorum fasce gerendum est. 120
Collis est omnium supremus, quem silvestres 'Filiorum'
vocant; cur, ignoro; nisi quod per antifrasim, ut quedam alia,
dici suspicor: videtur enim vere pater omnium vicinorum
montium. Illius in vertice planities parva est; illic demum
fessi conquievimus. Et quoniam audiisti quenam ascendentis 125
in pectus ascenderint cure, audi, pater, et reliqua; et unam,
precor, horam tuam relegendis unius diei mei actibus tribue.
P.157.
Primum omnium spiritu quodam aeris insolito et spectaculo
Odero, si potero; si non, invitus amabo.
P.158.
Nondum michi tertius annus effluxit, ex quo voluntas illa
P.159.
quid enim nisi pium et devotum posset occurrere? Forte au-
Tunc vero montem satis vidisse contentus, in me ipsum in- 210
P.160.
nibus spectaculis evanescant, quod intus inveniri poterat,
Felix qui potuit rerum cognoscere causas
Hos inter undosi pectoris motus, sine sensu scrupulosi tra-
P.161.
diu vagi et instabiles aliquando subsistant, et inutiliter per 265
VI Kal. Maias, Malausane.
liberiore permotus, stupenti similis steti. Respicio: nubes
erant sub pedibus; iamque michi minus incredibiles facti 130
sunt Athos et Olimpus, dum quod de illis audieram et lege-
ram, in minoris fame monte conspicio. Dirigo dehinc oculo-
rum radios ad partes italicas, quo magis inclinat animus;
Alpes ipse rigentes ac nivose, per quas ferus ille quodam
hostis romani nominis transivit, aceto, si fame credimus, 135
saxa perrumpens, iuxta michi vise sunt, cum tamen magno
distent intervallo. Suspiravi, fateor, ad italicum aerem animo
potius quam oculis apparentem, atque inextimabilis me ardor
invasit et amicum et patriam revidendi, ita tamen ut inte-
rim in utroque nondum virilis affectus mollitiem increparem, 140
quamvis excusatio utrobique non deforet magnorum testium
fulta presidio. Occupavit inde animum nova cogitatio atque
a locis traduxit ad tempora. Dicebam enim ad me ipsum:
'Hodie decimus annus completur, ex quo, puerilibus studiis
dimissis, Bononiae excessisti; et, o Deus immortalis, o immu- 145
tabilis Sapientia, quot et quantas morum tuorum mutationes
hoc medium tempus vidit! Infinita pretereo; nondum enim
in portu sum, ut securus preteritarum meminerim procella-
rum. Tempus fosamn veniet, quando eodem quo gesta sunt
ordine universa percurram, prefatus illud Augustini tui: <
nes anime mee, non quod eas amem, sed ut amem te, Deus
meus>>. Michi quidem multum adhuc ambigui molestique
negotii superest. Quod amare solebam, iam non amo; men-
tior: amo, sed parcius; iterum ecce mentitus sum: amo, sed 155
verecundius, sed tristius; iantandem verum dixi. Sic est
enim; amo, sed quod non amare amem, quod odisse cu-
piam; amo tamen, sed invitus, sed coactus, sed mestus et
lugens. Et in me ipso versiculi illius famosissimi sententiam
miser experior: 160
perversa et nequam, que me totum habebat et in aula cordis
mei sola sine contradictore regnabat, cepit aliam habere re-
bellem et reluctantem sibi, inter quas iandudum in campis 165
cogitationum mearum de utriusque hominis imperio labo-
riosissima et anceps etiam nunc pugna conseritur'. Sic per
exactum decennium cogitatione volvebar. Hinc iam curas
meas in anteriora mittebam, et querebam ex me ipse: 'Si
tibi forte contingeret per alia duo lustra volatilem hanc vi- 170
tam producere, tantumque pro rata temporis ad virtutem
accedere quantum hoc biennio, per congressum nove contra
veterem voluntatis, ab obstinatione pristina recessisti, nonne
tunc posses, etsi non certus at saltem sperans, quadragesimo
etatis anno mortem oppetere et illud residuum vite in se- 175
nium abeuntis equa mente negligere?'. Hec atque his similes
cogitationes in pectore meo recursabant, pater. De provectu
meo gaudebam, imperfectum meum flebam et mutabilitatem
comunem humanorum actuum miserabar; et quem in locum,
quam ob causam venissem, quodammodo videbar oblitus, do- 180
nec, ut omissis curis, quibus alter locus esset oportunior, re-
spicerem et viderem que visurus adveneram - instare enim
tempus abeundi, quod inclinaret iam sol et umbra montis
excresceret, admonitus et velut expergefactus -, verto me
in tergum, ad occidentem respicens. Limes ille Galliarum 185
et Hispanie, Pireneus vertex, inde non cernitur, nullius quem
sciam obicis interventu, sed sola fragilitate mortalis visus;
Lugdunensis autem provincie montes ad dexteram, ad levam
vero Massilie fretum et quod Aquas Mortuas verberat, ali-
quot dierum spatio distantia, preclarissime videbantur; Ro- 190
danus ipse sub oculis nostris erat. Que dum mirarer singula
et nunc terrenum aliquid saperem,nunc exemplo corporis
animum ad altiora subveherem, visum est michi Confessio-
num Augustini librum, caritatis tue munus, inspicere; quem
et conditoris et donatoris in memoriam servo habeoque sem- 195
per in manibus: pugillare opusculum, perexigui voluminis
sed infinite dulcedinis. Aperio, lecturus quicquid occurreret;
tem decimus illius operis liber oblatus est. Frater expectans
per os meum ab Augustino aliquid audire, intentis auribus 200
stabat. Deum testor ipsumque qui aderat, quod ubi primum
defixi oculos, scriptum erat: <
minum et occeani ambitum et giros siderum, et relinquunt
se ipsos>>. Obstupui, fateor; audiendique avidum fratrem ro- 205
gans ne michi molestus esset, librum clausi, iratus michimet
quod nunc etiam terrestria mirarer, qui iampridem ab ipsis
gentium philosophis discere debuissem nichil preter animum
esse mirabile, cui magno nichil est magnum.
teriores oculos reflexi, et ex illa hora non fuit qui me loquen-
tem audiret donec ad ima pervenimus;satis michi taciti ne-
gotii verbum illud attulerat. Nec opinari poteram id fortuito
contigisse, sed quicquid ibi legeram, michi et non alteri dic-
tum rebar; recolens quod idem de se ipso suspicatus olim es- 215
set Augustinus,quando in lectione codicis Apostlici, ut ipse
refert, primum sibi illud occurrit: <
tentione et emulatione; sed induite Dominum Iesum Cri-
stum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis 220
vestris>>. Quod iam ante Antonio acciderat, quando audito
Evangelio ubi scriptum est: <
veni et sequere me et habebis thesaurum in celis>>, veluti
propter se hec esset pcriptura recitata, ut scriptor rerum eius 225
Athanasius ait, ad se dominicum traxit imperium. Et sicut
Antonius,his auditis, aliud non quesivit, et sicut Augusti-
nus, his lectis, ulterius non processit, sic et michi in paucis
verbis que premisi, totius lectionis terminus fuit, in silentio
cogitanti quanta mortalibus consilii esset inopia, qui, nobi- 230
lissima sui parte neglecta, diffundantur in plurima et ina-
querentes extrinsecus; admirantique nobilitatem animi no-
stri, nisi sponte degenerans ab originis sue primordiis aberras-
set, et que sibi dederat in honorem Deus, ipse in opprobrium 235
convertisset. Quotiens, putas, illo die, rediens et in tergum
versus, cacumen montis aspexi! et vix unius cubiti altitudo
visa est pre altitudine contemplationis humane, siquis eam
non in lutum terrene feditatis immergeret. Illud quoque per
singulos passus occurrebat: si tatum sudoris ac laboris, ut 240
corpus celo paululum proximius fieret, subire non piguit,
que crux, quis carcer, quis equuleus deberet terrere animum
appropinquantem Deo, turgidumque cacumen insolentie et
mortaliafata calcantem? et hoc: quotocuique accidet, ut
ab hac semita, vel durarum metu rerum vel mollium cupi- 245
dine, non divertat? O nimium felix! siquis usquam est, de
illo sensisse arbitrer poetam:
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari! 250
O quanto studio laborandum esset, non ut altiorem terram,
sed ut elatos terrenis impulsibus appetitus sub pedibus ha-
beremus!
mitis, ad illud hospitiolum rusticum unde ante lucem mo- 255
veram, profunda nocte remeavi, et luna pernox gratum ob-
sequiumprestabat euntibus. Interim ergo, dum famulos ap-
parande cene studium exercet, solus ego in partem domus
abditam perrexi, hec tibi, raptim et ex tempore, scripturus;
ne, si distulissem, pro varietate locorum mutatis forsan af- 260
fectibus, scribendi propositum deferveret. Vide itaque, pater
amantissime, quam nichil in me oculis tuis occultum velim,
qui tibi nedum universam vitam meam sed cogitatus sin-
gulos tam diligenter aperio; pro quibus ora, queso, ut tan-
multa iactati, ad unum, bonum, verum, certum, stabile se
convertant. Vale.
ペトラルカの「ヴァントゥー山」2. 翻訳
Return to the Homepage
Return to the Palace of the Renaissance